Cicero, De officiis
Duplex est enim vis animorum atque natura; una pars in appetitu posita est, quæ est ὁρμή Græce, quæ hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quæ docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit. Ita fit, ut ratio præsit, appetitus obtemperet. Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere; hæc est enim fere discriptio officii.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
