Cicero, De inuentione
atque in his generibus, ut ante dictum est, tum tuas argumentationes transire separatim, tum, id quod artificiosius est, cum tuis contrarias coniungere; et cum tuam dixeris argumentationem, tum, contra eam quod adferretur, quemadmodum dilueris, ostendere. ita per brevem conparationem auditoris memoria et de confirmatione et de reprehensione redintegrabitur. atque hæc aliis actionis quoque modis variare oportebit. nam tum ex tua persona enumerare possis, ut, quid et quo quidque loco dixeris, admoneas; tum vero personam aut rem aliquam inducere et enumerationem ei totam attribuere. personam hoc modo: nam si legis scriptor exsistat et quærat sic id a vobis, quid dubitetis: quid possitis dicere, cum vobis hoc et hoc sit demonstratum? atque hic, item ut in nostra persona, licebit alias singillatim transire omnes argumentationes, alias ad partitionis singula genera referre, alias ab auditore, quid desideret, quærere, alias hæc facere per comparationem suarum et contrariarum argumentationum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
