Cicero, De inuentione
intentio est: dedi oportet. depulsio est: non oportet. quæstio est: oporteatne? ratio est: non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum et id ætatis et privatus essem et esset summa cum auctoritate et potestate imperator, qui videret, ut satis honestum foedus feriretur. infirmatio est: at enim quoniam particeps tu factus es in turpissimo foedere summæ religionis, dedi te convenit. iudicatio est: cum is, qui potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hostibus necne? hoc genus causæ cum superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini causam attribuit, quæ voluntati suæ fuerit inpedimento, sine concessionis partibus; nam earum maior quædam vis est, quod paulo post intellegetur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
