Cicero, De inuentione
remotum est, quod ultra quam satis est petitur, huiusmodi: quodsi non P. Scipio Corneliam filiam Ti. Graccho conlocasset atque ex ea duos Gracchos procreasset, tantæ seditiones natæ non essent; quare hoc incommodum Scipioni adscribendum videtur. huiusmodi est illa quoque conquestio: Utinam ne in nemore Pelio securibus Cæsæ accidissent abiegnæ ad terram trabes! longius enim repetita est, quam res postulabat. mala definitio est, cum aut communia describit, hoc modo: seditiosus est is, qui malus atque inutilis civis— nam hoc non magis seditiosi quam ambitiosi, quam calumniatoris, quam alicuius hominis improbi vim describit—; aut falsum quiddam dicit, hoc pacto: sapientia est pecuniæ quærendæ intellegentia; aut aliquid non grave nec magnum continens, sic: stultitia est inmensa gloriæ cupiditas. est hæc quidem stultitia, sed ex parte quadam, non ex omni genere definita. controversum est, in quo ad dubium demonstrandum dubia causa affertur, hoc modo: Eho tu, di, quibus est potestas motus superum atque inferum, Pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
