Cicero, De inuentione
quod minus, quam convenerit, factum sit, culpa id alterius accidisse. deinde alterius culpa exponenda demonstrandum est, quantum voluntatis et studii fuerit in ipso, et id signis confirmandum huiusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis aut dictis; atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile autem non facere, et cum cetera vita fuisse hoc magis consentaneum, quam quod propter alterius culpam non fecerit. si autem non in hominem certum, sed in rem aliquam causa demovebitur, ut in hac eadem re, si quæstor mortuus esset et idcirco legatis pecunia data non esset, accusatione alterius et culpæ depulsione dempta ceteris similiter uti locis oportebit et ex concessionis partibus, quæ convenient, assumere; de quibus nobis dicendum erit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
