Cicero, De inuentione
assumptionis autem approbatione præterita quadripertita sic fiet argumentatio: qui sæpenumero nos per fidem fefellerunt, eorum orationi fidem habere non debemus. si quid enim perfidia illorum detrimenti acceperimus, nemo erit præter nosmet ipsos, quem iure accusare possimus. ac primo quidem decipi incommodum est; iterum, stultum; tertio, turpe. Carthaginienses autem persæpe iam nos fefellerunt. summa igitur amentia est in eorum fide spem habere, quorum perfidia totiens deceptus sis.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
