Cicero, De inuentione
non oportuit. depulsio est: oportuit. quæstio est: oportueritne? ratio est: eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut eius æterna insignia posteris nostris relinquere vellemus. infirmatio est: at tamen æternum inimicitiarum monumentum Graios de Graiis statuere non oportet. iudicatio est: cum summæ virtutis concelebrandæ causa Graii de Graiis æternum inimicitiarum monumentum statuerunt, rectene an contra fecerint? hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc causæ genus ipsum, de quo agimus, cognosceretur. nam si eam subposuissemus, qua fortasse usi sunt: non enim iuste neque pie bellum gessistis, in relationem criminis delaberemur, de qua post loquemur. utrumque autem causæ genus in hanc causam incidere perspicuum est. in hanc argumentationes ex isdem locis sumendæ sunt atque in causam negotialem, qua de ante dictum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
