Cicero, De inuentione
ergo in hoc quoque iudicio desinite litteras legis perscrutari et legem, ut æquum est, ex utilitate rei publicæ considerate. quid magis utile fuit Thebanis quam Lacedæmonios opprimi? cui magis Epaminondam, Thebanorum imperatorem, quam victoriæ Thebanorum consulere decuit? quid hunc tanta Thebanorum gloria, tam claro atque exornato tropæo carius aut antiquius habere convenit? scripto videlicet legis omisso scriptoris sententiam considerare debebat. at hoc quidem satis consideratum est, nullam esse legem nisi rei publicæ causa scriptam. summam igitur amentiam esse existimabat, quod scriptum esset rei publicæ salutis causa, id non ex rei publicæ salute interpretari. quodsi leges omnes ad utilitatem rei publicæ referri convenit, hic autem saluti rei publicæ profuit, profecto non potest eodem facto et communibus fortunis consuluisse et legibus non optemperasse.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
