Cicero, De inuentione
de una quoque parte potest alicui videri posse consistere. eorum igitur, quæ constant, exempla ponemus, horum, quæ dubia sunt, rationes afferemus. Quinquepertita argumentatio est huiusmodi: omnes leges, iudices, ad commodum rei publicæ referre oportet et eas ex utilitate communi, non ex scriptione, quæ in litteris est, interpretari. ea enim virtute et sapientia maiores nostri fuerunt, ut in legibus scribendis nihil sibi aliud nisi salutem atque utilitatem rei publicæ proponerent. neque enim ipsi, quod obesset, scribere volebant, et, si scripsissent, cum esset intellectum, repudiatum iri legem intellegebant. nemo enim leges legum causa salvas esse vult, sed rei publicæ, quod ex legibus omnes rem publicam optime putant administrari. quam ob rem igitur leges servari oportet, ad eam causam scripta omnia interpretari convenit: hoc est, quoniam rei publicæ servimus, ex rei publicæ commodo atque utilitate interpretemur. nam ut ex medicina nihil oportet putare proficisci, nisi quod ad corporis utilitatem spectet, quoniam eius causa est instituta, sic a legibus nihil convenit arbitrari, nisi quod rei publicæ conducat, proficisci, quoniam eius causa sunt comparatæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
