Cicero, De inuentione
Nunc huius generis præcepta videamus. utrisque aut etiam omnibus, si plures ambigent, ius ex quibus rebus constet, considerandum est. initium ergo eius ab natura ductum videtur; quædam autem ex utilitatis ratione aut perspicua nobis aut obscura in consuetudinem venisse; post autem adprobata quædam a consuetudine aut vero utilia visa legibus esse firmata; ac naturæ quidem ius esse, quod nobis non opinio, sed quædam innata vis adferat, ut religionem, pietatem, gratiam, vindicationem, observantiam, veritatem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
