Cicero, De inuentione
hic is, qui agit, iudicium purum postulat; ille, quicum agitur, exceptionem addi ait oportere. quæstio est: excipiundum sit an non. ratio: non enim oportet in recuperatorio iudicio eius maleficii, de quo inter sicarios quæritur, præiudicium fieri. infirmatio rationis: eiusmodi sunt iniuriæ, ut de iis indignum sit non primo quoque tempore iudicari. iudicatio: atrocitas iniuriarum satisne causæ sit, quare, dum de ea iudicatur, de aliquo maiore maleficio, de quo iudicium conparatum sit, præiudicetur? atque exemplum quidem hoc est. in omni autem causa ab utroque quæri oportebit, a quo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut quid statui de ea re conveniat.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
