Cicero, De inuentione
cum propositio sit hoc pacto adprobata et duæ partes transierint ratiocinationis, tertia in parte aiunt, quod ostendere velis, id ex vi propositionis oportere assumere, hoc pacto: nihil autem omnium rerum melius, quam omnis mundus, administratur. huius assumptionis quarto in loco aliam porro inducunt adprobationem, hoc modo: nam et signorum ortus et obitus definitum quendam ordinem servant et annuæ commutationes non modo quadam ex necessitudine semper eodem modo fiunt, verum ad utilitates quoque rerum omnium sunt accommodatæ, et diurnæ nocturnæque vicissitudines nulla in re umquam mutatæ quicquam nocuerunt; quæ signo sunt omnia non mediocri quodam consilio naturam mundi administrari. quinto inducunt loco conplexionem eam, quæ aut id infert solum, quod ex omnibus partibus cogitur, hoc modo: consilio igitur mundus administratur; aut unum in locum cum conduxerit breviter propositionem et adsumptionem, adiungit, quid ex his conficiatur, ad hunc modum: quodsi melius geruntur ea, quæ consilio, quam quæ sine consilio administrantur, nihil autem omnium rerum melius administratur, quam omnis mundus, consilio igitur mundus administratur. quinquepertitam igitur hoc pacto putant esse argumentationem.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
