Cicero, De inuentione
Atque inveniri quidem omnis ex his locis argumentatio poterit: inventam exornari et certas in partes distingui et suavissimum est et summe necessarium et ab artis scriptoribus maxime neglectum. quare et de ea præceptione nobis et in hoc loco dicendum visum est, ut ad inventionem argumentandi ratio adiungeretur. et magna cum cura et diligentia locus hic omnis considerandus est, quod rei non solum magna utilitas est, sed præcipiendi quoque summa difficultas.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
