Cicero, De inuentione
conparabile autem est, quod in rebus diversis similem aliquam rationem continet. eius partes sunt tres: imago, conlatio, exemplum. imago est oratio demonstrans corporum aut naturarum similitudinem. conlatio est oratio rem cum re ex similitudine conferens. exemplum est, quod rem auctoritate aut casu alicuius hominis aut negotii confirmat aut infirmat. horum exempla et descriptiones in præceptis elocutionis cognoscentur. Ac fons quidem confirmationis, ut facultas tulit, apertus est nec minus dilucide, quam rei natura ferebat, demonstratus est; quemadmodum autem quæque constitutio et pars constitutionis et omnis controversia, sive in ratione sive in scripto versabitur, tractari debeat et quæ in quamque argumentationes conveniant, singillatim in secundo libro de uno quoque genere dicemus. in præsentia tantummodo numeros et modos et partes argumentandi confuse et permixtim dispersimus; post discripte et electe in genus quodque causæ, quid cuique conveniat, ex hac copia digeremus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
