Cicero, De inuentione
Probabile autem est id, quod fere solet fieri aut quod in opinione positum est aut quod habet in se ad hæc quandam similitudinem, sive id falsum est sive verum. in eo genere, quod fere fieri solet, probabile huiusmodi est: si mater est, diligit filium; si avarus est, neglegit ius iurandum. in eo autem, quod in opinione positum est, huiusmodi sunt probabilia: impiis apud inferos poenas esse præparatas; eos, qui philosophiæ dent operam, non arbitrari deos esse. similitudo autem in contrariis et ex paribus et in iis rebus, quæ sub eandem rationem cadunt, maxime spectatur. in contrariis, hoc modo: nam si iis, qui inprudentes læserunt, ignosci convenit, iis, qui necessario profuerunt, haberi gratiam non oportet. ex pari, sic:
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
