Cicero, De inuentione
Quarta autem pars est ex iis rebus, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio. in hac eæ res quæruntur, quæ gestum negotium consequuntur: primum, quod factum est, quo id nomine appellari conveniat; deinde eius facti qui sint principes et inventores, qui denique auctoritatis eius et inventionis comprobatores atque æmuli; deinde ecquæ de ea re aut eius rei sit lex, consuetudo, pactio, iudicium, scientia, artificium; deinde natura eius, evenire vulgo soleat an insolenter et raro; postea homines id sua auctoritate comprobare an offendere in iis consueverint; et cetera, quæ factum aliquid similiter confestim aut ex intervallo solent consequi. deinde postremo adtendendum est, num quæ res ex iis rebus, quæ positæ sunt in partibus honestatis aut utilitatis, consequantur; de quibus in deliberativo genere causæ distinctius erit dicendum. Ac negotiis quidem fere res hæc, quas commemoravimus, sunt adtributæ.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
