Cicero, De inuentione
Quod quoniam nobis quoque voluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque essent in genere, exprimendæ nobis necessarie viderentur; sed omnibus unum in locum coactis scriptoribus, quod quisque commodissime præcipere videbatur, excerpsimus et ex variis ingeniis excellentissima quæque libavimus. ex iis enim, qui nomine et memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia præclarissime quisquam dicere nobis videbatur. quapropter stultitia visa est aut a bene inventis alicuius recedere, si quo in vitio eius offenderemur, aut ad vitia eius quoque accedere, cuius aliquo bene præcepto duceremur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
