Cicero, De inuentione
Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si totius administratio negotii ex omnibus partibus pertemptabitur; atque eæ suspiciones partim ex negotio separatim, partim communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. ex negotio duci poterunt, si eas res, quæ negotiis adtributæ sunt, diligenter considerabimus. ex iis igitur in hanc constitutionem convenire videntur genera earum omnia, partes generum pleræque.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
