Cicero, De inuentione
negotiis autem quæ sunt adtributa, partim sunt continentia cum ipso negotio, partim in gestione negotii considerantur, partim adiuncta negotio sunt, partim negotium consequuntur. Continentia cum ipso negotio sunt ea, quæ semper affixa esse videntur ad rem neque ab ea possunt separari. ex his prima est brevis conplexio totius negotii, quæ summam continet facti, hoc modo: parentis occisio, patriæ proditio; deinde causa eius summæ, per quam et quam ob rem et cuius rei causa factum sit, quæritur; deinde ante gestam rem quæ facta sint continenter usque ad ipsum negotium; deinde, in ipso gerendo negotio quid actum sit; deinde, quid postea factum sit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
