Cicero, De inuentione
partes autem eius enumerare eas, quarum indigemus ad hanc præceptionem, facilius est. eæ autem partim divino, partim mortali in genere versantur. mortalium autem pars in hominum, pars in bestiarum genere numerantur. atque hominum genus et in sexu consideratur, virile an muliebre sit, et in natione, patria, cognatione, ætate. natione, Graius an barbarus; patria, Atheniensis an Lacedæmonius; cognatione, quibus maioribus, quibus consanguineis; ætate, puer an adulescens, natu grandior an senex. præterea commoda et incommoda considerantur ab natura data animo aut corpori, hoc modo: valens an inbecillus, longus an brevis, formonsus an deformis, velox an tardus sit, acutus an hebetior, memor an obliviosus, comis officiosus an infacetus, pudens, patiens an contra; et omnino quæ a natura dantur animo et corpori considerabuntur et hæc in natura consideranda. nam quæ industria comparantur, ad habitum pertinent, de quo posterius est dicendum. in victu considerare oportet, apud quem et quo more et cuius arbitratu sit educatus, quos habuerit artium liberalium magistros, quos vivendi præceptores, quibus amicis utatur, quo in negotio, quæstu, artificio sit occupatus, quo modo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit. in fortuna quæritur, servus sit an liber, pecuniosus an tenuis, privatus an cum potestate: si cum potestate, iure an iniuria; felix, clarus an contra; quales liberos habeat. ac si de non vivo quæretur, etiam quali morte sit affectus, erit considerandum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
