Cicero, De inuentione
quæ quemadmodum inveniretur, ante dictum est. Quæ partitio rerum distributam continet expositionem, hæc habere debet: brevitatem, absolutionem, paucitatem. brevitas est, cum nisi necessarium nullum assumitur verbum. hæc in hoc genere idcirco est utilis, quod rebus ipsis et partibus causæ, non verbis neque extraneis ornamentis animus auditoris tenendus est. absolutio est, per quam omnia, quæ incidunt in causam, genera, de quibus dicendum est, amplectimur in partitione, ne aut aliquod genus utile relinquatur aut sero extra partitionem, id quod vitiosissimum ac turpissimum est, inferatur. paucitas in partitione servatur, si genera ipsa rerum ponuntur neque permixtim cum partibus implicantur. nam genus est, quod plures partes amplectitur, ut animal. pars est, quæ subest generi, ut equus. sed sæpe eadem res alii genus, alii pars est. nam homo animalis pars est, Thebani aut Troiani genus. hæc ideo diligentius inducitur discriptio, ut aperta intellecta generum et partium ratione paucitas generum in partitione servari possit. nam qui ita partitur: ostendam propter cupiditatem et audaciam et avaritiam adversariorum omnia incommoda ad rem publicam pervenisse, is non intellexit in partitione exposito genere partem se generis admiscuisse. nam genus est omnium nimirum libidinum cupiditas, eius autem generis sine dubio pars est avaritia.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
