Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Cicero, De inuentione

lib. 1, cap. 31

Recte habita in causa partitio inlustrem et perspicuam totam efficit orationem. partes eius sunt duæ, quarum utraque magno opere ad aperiendam causam et constituendam pertinet controversiam. una pars est, quæ, quid cum adversariis conveniat et quid in controversia relinquatur, ostendit; ex qua certum quiddam destinatur auditori, in quo animum debeat habere occupatum. altera est, in qua rerum earum, de quibus erimus dicturi, breviter expositio ponitur distributa; ex qua conficitur, ut certas animo res teneat auditor, quibus dictis intellegat fore peroratum. Nunc utroque genere partitionis quemadmodum conveniat uti, breviter dicendum videtur. Quæ partitio, quid conveniat aut quid non conveniat, ostendit, hæc debet illud, quod convenit, inclinare ad suæ causæ commodum, hoc modo: interfectam matrem esse a filio convenit mihi cum adversariis. item contra: interfectum esse a Clytæmestra Agamemnonem convenit. nam hic uterque et id posuit, quod conveniebat, et tamen suæ causæ commodo consuluit. deinde, quid controversiæ sit, ponendum est in iudicationis expositione;

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑