Cicero, De inuentione
quo more domestico vivat. et ex fortuna sæpe argumentatio nascitur, cum servus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, privatus an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit, consideratur; aut denique aliquid eorum quæritur, quæ fortunæ esse adtributa intelleguntur. habitus autem quoniam in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est virtus, scientia et quæ contraria sunt, res ipsa causa posita docebit, ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. nam affectionis quidem ratio perspicuam solet præ se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod et ipsorum vis intellegitur et, quæ res harum aliquam rem consequatur, facile est cognitu.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
