Cicero, De inuentione
aut si ea re hominibus Græcis inperitis verba dederit, quod Clodius aut Cæcilius aut Mutius vocaretur. et de natura licet aliquantum ducere suspicionis. omnia enim hæc, vir an mulier, huius an illius civitatis sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua ætate, quo animo, quo corpore, quæ naturæ sunt adtributa, ad aliquam coniecturam faciendam pertinebunt. et ex victu multæ trahuntur suspiciones, cum, quemadmodum et apud quos et a quibus educatus et eruditus sit, quæritur, et quibuscum vivat, qua ratione vitæ,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
