Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Cicero, De inuentione

lib. 1, cap. 27

Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio. narrationum genera tria sunt: unum genus est, in quo ipsa causa et omnis ratio controversiæ continetur; alterum, in quo digressio aliqua extra causam aut criminationis aut similitudinis aut delectationis non alienæ ab eo negotio, quo de agitur, aut amplificationis causa interponitur. tertium genus est remotum a civilibus causis, quod delectationis causa non inutili cum exercitatione dicitur et scribitur. eius partes sunt duæ, quarum altera in negotiis, altera in personis maxime versatur. ea, quæ in negotiorum expositione posita est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. fabula est, in qua nec veræ nec veri similes res continentur, cuiusmodi est: Angues ingentes alites, iuncti iugo . historia est gesta res, ab ætatis nostræ memoria remota; quod genus: Appius indixit Carthaginiensibus bellum. argumentum est ficta res, quæ tamen fieri potuit. huiusmodi apud Terentium: Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia . illa autem narratio, quæ versatur in personis, eiusmodi est, ut in ea simul cum rebus ipsis personarum sermones et animi perspici possint, hoc modo: Venit ad me sæpe clamitans: Quid agis, Micio? Cur perdis adulescentem nobis? cur amat? Cur potat? cur tu his rebus sumptum suggeris, Vestitu nimio indulges? nimium ineptus es. Nimium ipse est durus præter æquumque et bonum. hoc in genere narrationis multa debet inesse festivitas, confecta ex rerum varietate, animorum dissimilitudine, gravitate, lenitate, spe, metu, suspicione, desiderio, dissimulatione, errore, misericordia, fortunæ commutatione, insperato incommodo, subita lætitia, iucundo exitu rerum. verum hæc ex iis, quæ postea de elocutione præcipientur, ornamenta sumentur.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑