Cicero, De inuentione
Vitia vero hæc sunt certissima exordiorum, quæ summo opere vitare oportebit: vulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum, contra præcepta. vulgare est, quod in plures causas potest accommodari, ut convenire videatur. commune, quod nihilo minus in hanc quam in contrariam partem causæ potest convenire. commutabile, quod ab adversario potest leviter mutatum ex contraria parte dici. longum est, quod pluribus verbis aut sententiis ultra quam satis est producitur. separatum, quod non ex ipsa causa ductum est nec sicut aliquod membrum adnexum orationi. translatum est, quod aliud conficit, quam causæ genus postulat: ut si qui docilem faciat auditorem, cum benivolentiam causa desideret, aut si principio utatur, cum insinuationem res postulet. contra præcepta est, quod nihil eorum efficit, quorum causa de exordiis præcepta traduntur; hoc est, quod eum, qui audit, neque benivolum neque attentum neque docilem efficit, aut, quo nihil profecto peius est, ut contra sit, facit. Ac de exordio quidem satis dictum est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
