Cicero, De inuentione
In admirabili genere causæ, si non omnino infesti auditores erunt, principio benivolentiam conparare licebit. sin erunt vehementer abalienati, confugere necesse erit ad insinuationem. nam ab iratis si perspicue pax et benivolentia petitur, non modo ea non invenitur, sed augetur atque inflammatur odium. in humili autem genere causæ contemptionis tollendæ causa necesse est attentum efficere auditorem. anceps genus causæ si dubiam iudicationem habebit, ab ipsa iudicatione exordiendum est. sin autem partem turpitudinis, partem honestatis habebit, benivolentiam captare oportebit, ut in genus honestum causa translata videatur. cum autem erit honestum causæ genus, vel præteriri principium poterit vel, si commodum fuerit, aut a narratione incipiemus aut a lege aut ab aliqua firmissima ratione nostræ dictionis; sin uti principio placebit, benivolentiæ partibus utendum est, ut id, quod est, augeatur. in obscuro causæ genere per principium dociles auditores efficere oportebit. Nunc quoniam quas res exordio conficere oporteat dictum est, reliquum est, ut ostendatur, quibus quæque rationibus res confici possit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
