Cicero, De inuentione
firmamentum est firmissima argumentatio defensoris et appositissima ad iudicationem: ut si velit Orestes dicere eiusmodi animum matris suæ fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in regnum, in famam generis et familiæ, ut ab ea poenas liberi sui potissimum petere debuerint. Et in ceteris quidem constitutionibus ad hunc modum iudicationes reperiuntur; in coniecturali autem constitutione, quia ratio non est—factum enim non conceditur—, non potest ex deductione rationis nasci iudicatio. quare necesse est eandem esse quæstionem et iudicationem: factum est, non est factum, factumne sit? quot autem in causa constitutiones aut earum partes erunt, totidem necesse erit quæstiones, rationes, iudicationes, firmamenta reperire. Tum his omnibus in causa repertis denique singulæ partes totius causæ considerandæ sunt. nam non ut quidque dicendum primum est, ita primum animadvertendum videtur; ideo quod illa, quæ prima dicuntur, si vehementer velis congruere et cohærere cum causa, ex iis ducas oportet, quæ post dicenda sunt. quare cum iudicatio et ea, quæ ad iudicationem oportet argumenta inveniri, diligenter erunt artificio reperta, cura et cogitatione pertractata, tum denique ordinandæ sunt ceteræ partes orationis. eæ partes sex esse omnino nobis videntur: exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, conclusio. Nunc quoniam exordium princeps debet esse, nos quoque primum in rationem exordiendi præcepta dabimus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
