Cicero, De inuentione
Quodsi generis causæ partes non possunt recte putari, multo minus recte partis causæ partes putabuntur. pars autem causæ est constitutio omnis; non enim causa ad constitutionem, sed constitutio ad causam adcommodatur. at demonstratio et deliberatio generis causæ partes non possunt recte putari, quod ipsa sunt genera; multo igitur minus recte partis eius, quæ hic dicitur, partes putabuntur. deinde si constitutio et ipsa et pars eius quælibet intentionis depulsio est, quæ intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est: at si, quæ intentionis depulsio non est, ea nec constitutio nec pars constitutionis est, deliberatio et demonstratio neque constitutio nec pars constitutionis est. si igitur constitutio et ipsa et pars eius intentionis depulsio est, deliberatio et demonstratio neque constitutio neque pars constitutionis est. placet autem ipsi constitutionem intentionis esse depulsionem; placeat igitur oportet demonstrationem et deliberationem non esse constitutionem nec partem constitutionis. atque hoc eodem urguebitur, sive constitutionem primam causæ accusatoris confirmationem dixerit sive defensoris primam deprecationem; nam eum eadem omnia incommoda sequentur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
