Cicero, De inuentione
quare omnibus cognitis non erit difficile in unam quamque causam transferre, quod ex eo quoque genere conveniet; ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti controversia, ea quæ ex scripto et sententia nominatur; sed, quia de concessione loquebamur, in eam præcepta dedimus, alio autem loco de scripto et de sententia dicemus. Nunc in alteram concessionis partem considerationem iam intendemus.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
