Cicero, De inuentione
ac si qua necessitudo turpitudinem videbitur habere, oportebit per locorum communium inplicationem redarguentem demonstrare quidvis perpeti, mori denique satius fuisse quam eiusmodi necessitudini optemperare. atque tum ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et æquitatis naturam oportebit quærere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnibus separatim considerare. atque hoc in loco, si facultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quæ ab adversario commissa sit: permagnum esse et magno futurum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent vindicandi, neglecta sit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
