Cicero, De domo sua
suscipere tantos animi dolores, atque ea quæ capta urbe accidunt victis stante urbe unum perpeti, et iam se videre distrahi a complexu suorum, disturbari tecta, diripi fortunas, patriæ denique causa patriam ipsam amittere, spoliari populi Romani beneficiis amplissimis, præcipitari ex altissimo dignitatis gradu, videre prætextatos inimicos nondum morte complorata arbitria petentis funeris: hæc omnia subire conservandorum civium causa, atque id cum dolenter adsis non tam sapiens quam ii qui nihil curant, sed tam amans tuorum ac tui quam communis humanitas postulat, ea laus præclara atque divina est. nam qui ea quæ numquam cara ac iucunda duxit animo æquo rei publicæ causa deserit, nullam benivolentiam insignem in rem publicam declarat; qui autem ea relinquit rei publicæ causa a quibus cum summo dolore divellitur, ei cara patria est, cuius salutem caritati anteponit suorum.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
