Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Cicero, De domo sua

lib. 1, cap. 8

primum dico senatoris esse boni semper in senatum venire, nec cum his sentio qui statuunt minus bonis temporibus in senatum ipsum non venire, non intellegentes hanc suam nimiam perseverantiam vehementer iis quorum animum offendere voluerint et gratam et iucundam fuisse. at enim non nulli propter timorem, quod se in senatu tuto non esse arbitrabantur, discesserunt. non reprehendo, nec quæro fueritne aliquid pertimescendum: puto suo quemque arbitratu timere oportere. cur ego non timuerim quæris? quia te illinc abisse constabat. cur, cum viri boni non nulli putarint tuto se in senatu esse non posse, ego non idem senserim? cur, cum ego me existimassem tuto omnino in civitate esse non posse, illi remanserunt? an aliis licet, et recte licet, in meo metu sibi nihil timere: mihi uni necesse erit et meam et aliorum vicem pertimescere?

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑