Cicero, De domo sua
nam quid ego illa divina atque immortalia municipiorum et coloniarum et totius Italiæ decreta commemorem, quibus tamquam gradibus mihi videor in cælum ascendisse, non solum in patriam revertisse? ille vero dies qui fuit cum te, P. Lentule, legem de me ferente populus Romanus ipse vidit sensitque quantus et quanta dignitate esset! constat enim nullis umquam comitiis campum Martium tanta celebritate, tanto splendore omnis generis hominum ætatum ordinum floruisse. omitto civitatium, nationum, provinciarum, regum, orbis denique terrarum de meis in omnis mortalis meritis unum iudicium unumque consensum: adventus meus atque introitus in urbem qui fuit? Vtrum me patria sic accepit ut lucem salutemque redditam sibi ac restitutam accipere debuit, an ut crudelem tyrannum, quod vos Catilinæ gregales de me dicere solebatis?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
