Cicero, De domo sua
hæc vidit in sententia dicenda Kalendis Ianuariis vir prudentissimus et cum rei publicæ, cum mihi, tum etiam veritati amicissimus, L. Cotta, qui legem de meo reditu ferendam non censuit; qui me consuluisse rei publicæ, cessisse tempestati, amiciorem vobis ceterisque civibus quam mihi exstitisse, vi, armis, dissensione hominum et cæde instituta novoque dominatu pulsum esse dixit; nihil de meo capite potuisse ferri, nihil esse iure scriptum aut posse valere, omnia contra leges moremque maiorum temere, turbulente, per vim, per furorem esse gesta. quod si illa lex esset, nec referre ad senatum consulibus nec sententiam dicere sibi licere; quorum utrumque cum fieret, non oportere ut de me lex ferretur decerni, ne illa quæ nulla esset esse lex iudicaretur. sententia verior, gravior, melior, utilior rei publicæ nulla esse potuit; hominis enim scelere et furore notato similis a re publica labes in posterum demovebatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
