Cicero, De domo sua
date hanc tribuno plebis licentiam, et intuemini paulisper animis iuventutem et eos maxime qui inminere iam cupiditate videntur in tribuniciam potestatem: conlegia medius fidius tribunorum plebis tota reperientur, hoc iure firmato, quæ coeant de hominum locupletissimorum bonis, præda præsertim populari et spe largitionis oblata. at quid tulit legum scriptor peritus et callidus? velitis ivbeatis vt M. Tvllio aqva et igni interdicatvr? crudele, nefarium, ne in sceleratissimo quidem civi sine iudicio ferundum! non tulit vt interdicatvr. quid ergo? vt interdictvm sit. O cænum, o portentum, o scelus! hanc tibi legem Clodius scripsit spurciorem lingua sua, ut interdictum sit cui non sit interdictum? Sexte noster, bona venia, quoniam iam dialecticus es et hæc quoque liguris, quod factum non est, ut sit factum, ferri ad populum aut verbis ullis sanciri aut suffragiis confirmari potest?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
