Cicero, De domo sua
venio ad augures, quorum ego libros, si qui sunt reconditi, non scrutor; non sum in exquirendo iure augurum curiosus; hæc quæ una cum populo didici, quæ sæpe in contionibus responsa sunt, novi. negant fas esse agi cum populo cum de cælo servatum sit. quo die de te lex curiata lata esse dicatur, audes negare de cælo esse servatum? adest præsens vir singulari virtute, constantia, gravitate præditus, M. Bibulus: hunc consulem illo ipso die contendo servasse de cælo. infirmas igitur tu acta C. Cæsaris, viri fortissimi? minime; neque enim mea iam quicquam interest, exceptis iis telis quæ ex illius actionibus in meum corpus inmissa sunt.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
