Cicero, De domo sua
dico apud pontifices: nego istam adoptionem pontificio iure esse factam: primum quod eæ vestræ sunt ætates ut is qui te adoptavit vel fili tibi loco per ætatem esse potuerit, vel eo quo fuit: deinde quod causa quæri solet adoptandi, ut et is adoptet qui quod natura iam adsequi non potest legitimo et pontificio iure quærat, et ita adoptet ut ne quid aut de dignitate generum aut de sacrorum religione minuatur: illud in primis, ne qua calumnia, ne qua fraus, ne qui dolus adhibeatur: ut hæc simulata adoptio fili quam maxime veritatem illam suscipiendorum liberorum imitata esse videatur.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
