Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Cicero, De domo sua

lib. 1, cap. 30

ego vero neque me tum desertum puto sed pæne deditum, nec quæ sint in illa rei publicæ flamma gesta contra me, neque quo modo, neque per quos, patefaciundum mihi esse arbitror. si utile rei publicæ fuit haurire me unum pro omnibus illam indignissimam calamitatem, etiam hoc utile est, quorum id scelere conflatum sit, me occultare et tacere. illud vero est hominis ingrati tacere, itaque libentissime prædicabo Cn. Pompeium studio et auctoritate æque atque unum quemque vestrum, opibus, contentione, precibus, periculis denique præcipue pro salute mea laborasse. hic tuis, P. Lentule, cum tu nihil aliud dies et noctes nisi de salute mea cogitares, consiliis omnibus interfuit; hic tibi gravissimus auctor ad instituendam, fidelissimus socius ad comparandam, fortissimus adiutor ad rem perficiendam fuit; hic municipia coloniasque adiit; hic Italiæ totius auxilium cupientis imploravit, hic in senatu princeps sententiæ fuit; idemque cum sententiam dixisset, tum etiam pro salute mea populum Romanum obsecravit.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑