Cicero, De domo sua
qua quidem in sententia si Cn. Pompei dignitas aucta est coniuncta cum utilitate communi, certe laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer qui meæ saluti opem et auxilium tulisset. desinant, desinant homines isdem machinis sperare me restitutum posse labefactari quibus antea stantem perculerunt. quod enim par amicitiæ consularis fuit umquam in hac civitate coniunctius quam fuimus inter nos ego et Cn. Pompeius? quis apud populum Romanum de illius dignitate inlustrius, quis in senatu sæpius dixit? qui tantus fuit labor, quæ simultas, quæ contentio, quam ego non pro illius dignitate susceperim? qui ab illo in me honos, quæ prædicatio de mea laude, quæ remuneratio benivolentiæ prætermissa est? hanc nostram coniunctionem,
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
