Cicero, De domo sua
queritur etiam importuna pestis ex ore impurissimo Sex. Clodi rem frumentariam esse ereptam, summisque in periculis eius viri auxilium implorasse rem publicam a quo sæpe se et servatam et amplificatam esse meminisset! extra ordinem ferri nihil placet Clodio. quid? de me quod tulisse te dicis, patricida, fratricida, sororicida, nonne extra ordinem tulisti? an de peste civis, quem ad modum omnes iam di atque homines iudicarunt, conservatoris rei publicæ, quem ad modum autem tute ipse confiteris, non modo indemnati sed ne accusati quidem, licuit tibi ferre non legem sed nefarium privilegium, lugente senatu, mærentibus bonis omnibus, totius Italiæ precibus repudiatis, oppressa captaque re publica: mihi populo Romano implorante, senatu poscente, temporibus rei publicæ flagitantibus, non licuit de salute populi Romani sententiam dicere?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
