Cicero, De domo sua
num igitur in hoc officio, quod fuit præcipue meum, sententia mea reprehenditur? rem maximam fuisse summique periculi, non solum a fame, sed etiam a cæde incendiis vastitate, nemo negat, cum ad causam caritatis accederet iste speculator communium miseriarum, qui semper ex rei publicæ malis sceleris sui faces inflammaret. negat oportuisse quicquam uni extra ordinem decerni. non iam tibi sic respondebo ut ceteris, Cn. Pompeio plurima, periculosissima, maxima mari terraque bella extra ordinem esse commissa: quarum rerum si quem pæniteat, eum victoriæ populi Romani pænitere.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
