Cicero, De domo sua
delata tum sunt ea ad vos, pontifices, et post omnium sermone celebrata, quem ad modum iste præposteris verbis, ominibus obscenis, identidem se ipse revocans, dubitans, timens, hæsitans omnia aliter ac vos in monumentis habetis et pronuntiarit et fecerit. quod quidem minime mirum est, in tanto scelere tantaque dementia ne audaciæ quidem locum ad timorem comprimendum fuisse. etenim si nemo umquam prædo tam barbarus atque immanis fuit, qui cum fana spoliasset, deinde aram aliquam in litore deserto somniis stimulatus aut religione aliqua consecraret, non horreret animo cum divinum numen scelere violatum placare precibus cogeretur, qua tandem istum perturbatione mentis omnium templorum atque tectorum totiusque urbis prædonem fuisse censetis, cum pro detestatione tot scelerum unam aram nefarie consecraret?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
