Cicero, De domo sua
fuit igitur causa capiendi novi consili: videte nunc fuerintne partes meæ pæne præcipuæ. quem tum Sergius ille tuus, quem Lollius, quem ceteræ pestes in lapidatione illa nominabant? quem annonam præstare oportere dicebant? nonne me? quid? operarum illa concursatio nocturna non a te ipso instituta me frumentum flagitabat? quasi vero ego aut rei frumentariæ præfuissem, aut compressum aliquod frumentum tenerem, aut in isto genere omnino quicquam aut curatione aut potestate valuissem. sed homo ad cædem imminens meum nomen operis ediderat, imperitis iniecerat. Cum de mea dignitate in templo Iovis optimi maximi senatus frequentissimus uno isto dissentiente decrevisset, subito illo ipso die carissimam annonam necopinata vilitas consecuta est.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
