Cicero, De domo sua
videtisne prætori urbano negotium datum ut curaret ne id sacrum esset, et ut, si quæ essent incisæ aut inscriptæ litteræ, tollerentur? O tempora, o mores! tum censorem, hominem sanctissimum, simulacrum Concordiæ dedicare pontifices in templo inaugurato prohibuerunt, post autem senatus in loco augusto consecratam iam aram tollendam ex auctoritate pontificum censuit neque ullum est passus ex ea dedicatione litterarum exstare monumentum: tu, procella patriæ, turbo ac tempestas pacis atque oti, quod in naufragio rei publicæ, tenebris offusis, demerso populo Romano, everso atque eiecto senatu dirueris, ædificaris, religione omni violata religionis tamen nomine contaminaris, in visceribus eius qui urbem suis laboribus ac periculis conservasset monumentum deletæ rei publicæ conlocaris, †ab æquitum nota doloris bonorum omnium sublato Q. Catuli nomine incideris, id sperasti rem publicam diutius quam quoad mecum simul expulsa careret his moenibus esse laturam?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
