Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Cicero, De domo sua

lib. 1, cap. 136

sed ut revertar ad ius publicum dedicandi, quod ipsi pontifices semper non solum ad suas cærimonias sed etiam ad populi iussa adcommodaverunt, habetis in commentariis vestris C. Cassium censorem de signo Concordiæ dedicando ad pontificum conlegium rettulisse, eique M. Æmilium pontificem maximum pro conlegio respondisse, nisi eum populus Romanus nominatim præfecisset atque eius iussu faceret, non videri eam posse recte dedicari. quid? cum Licinia, virgo Vestalis summo loco nata, sanctissimo sacerdotio prædita, T. Flaminio Q. Metello consulibus aram et ædiculam et pulvinar sub saxo dedicasset, nonne eam rem ex auctoritate senatus ad hoc conlegium Sex. Iulius prætor rettulit? cum P. Scævola pontifex maximus pro conlegio respondit, qvod in loco pvblico Licinia, Gai filia, inivssv popvli dedicasset, sacrvm non viderier. quam quidem rem quanta tractaverit severitate quantaque diligentia senatus, ex ipso senatus consulto facile cognoscetis.

Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑