Cicero, De domo sua
res illa plena iustitiæ, sapientiæ, dignitatis (censor enim, penes quem maiores nostri, id quod tu sustulisti, iudicium senatus de dignitate esse voluerunt, Concordiæ signum volebat in curia curiamque ei deæ dedicare), præclara voluntas atque omni laude digna; præscribere enim se arbitrabatur ut sine studiis dissensionis sententiæ dicerentur, si sedem ipsam ac templum publici consili religione Concordiæ devinxisset. tu cum ferro, cum metu, cum edictis, cum privilegiis, cum præsentibus copiis perditorum, absentis exercitus terrore et minis, consulum societate et nefario foedere servitute oppressam civitatem teneres, libertatis signum posuisti magis ad ludibrium impudentiæ quam ad simulationem religionis. ille in curia quæ poterat sine cuiusquam incommodo dedicari, tu in civis optime de re publica meriti cruore ac pæne ossibus simulacrum non libertatis publicæ, sed licentiæ conlocasti.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
