Cicero, De domo sua
quis ergo adfuit? frater, inquit, uxoris meæ. si auctoritatem quærimus, etsi id est ætatis ut nondum consecutus sit, tamen, quanta est in adulescente auctoritas, ea propter tantam coniunctionem adfinitatis minor est putanda; sin autem scientia est quæsita, quis erat minus peritus quam is qui paucis illis diebus in conlegium venerat? qui etiam tibi erat magis obstrictus beneficio recenti, cum se fratrem uxoris tuæ fratri tuo germano antelatum videbat. etsi in eo providisti ne frater te accusare possit. hanc tu igitur dedicationem appellas, ad quam non conlegium, non honoribus populi Romani ornatum pontificem, non denique adulescentem quemquam†, cum haberes in conlegio familiarissimos, adhibere potuisti? adfuit is, si modo adfuit, quem tu impulisti, soror rogavit, mater coegit.
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
