Cicero, De domo sua
domus illa mea prope tota vacua est; vix pars ædium mearum decima ad Catuli porticum accessit. causa fuit ambulatio et monumentum et ista Tanagræa oppressa libertate libertas. in Palatio pulcherrimo prospectu porticum cum conclavibus pavimentatam trecentum pedum concupierat, amplissimum peristylum, cetera eius modi facile ut omnium domos et laxitate et dignitate superaret. et homo religiosus cum ædis meas idem emeret et venderet, tamen illis tantis tenebris non est ausus suum nomen emptioni illi adscribere. posuit Scatonem illum, hominem sua virtute egentem, ut is qui in Marsis, ubi natus est, tectum quo imbris vitandi causa succederet iam nullum haberet, ædis in Palatio nobilissimas emisse se diceret. inferiorem ædium partem adsignavit non suæ genti Fonteiæ, sed Clodiæ, quam reliquit, quem in numerum ex multis Clodiis nemo nomen dedit nisi aut egestate aut scelere perditus. hanc vos, pontifices, tam variam, tam novam in omni genere voluntatem, impudentiam, audaciam, cupiditatem comprobabitis?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
