Cicero, De domo sua
equidem sic accepi, pontifices, in religionibus suscipiendis caput esse interpretari quæ voluntas deorum immortalium esse videatur; nec est ulla erga deos pietas nisi sit honesta de numine eorum ac mente opinio, ut expeti nihil ab iis, quod sit iniustum atque inhonestum, iustum aut honestum arbitrere. hominem invenire ista labes, tum cum omnia tenebat, neminem potuit cui meas ædis addiceret, cui traderet, cui donaret. ipse cum loci illius, cum ædium cupiditate flagraret ob eamque causam unam funesta illa rogatione sua vir bonus dominum se in meis bonis esse voluisset, tamen illo ipso in furore suo non est ausus meam domum, cuius cupiditate inflammatus erat, possidere: deos immortalis existimatis, cuius labore et consilio sua ipsi templa tenuerunt, in eius domum adflictam et eversam per vim hominis sceleratissimi nefarium latrocinium inmigrare voluisse?
Texto latino de la Perseus Digital Library (PerseusDL/canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0). La numeración de libros y capítulos es la de la edición moderna; Brisson citó por ediciones del siglo XVI-XVIII, así que, sobre todo en Plinio, el capítulo puede no coincidir exactamente.
